ARIDA Saginatio

ARIDA Saginatio
ARIDA Saginatio
apud Tertullian. de Pallio c. 4. Et lutea unctin et pulverea volutatio et arida saginatio: Viro maximo est ξηραλοιφὴ, Salmasio ξηροφαγία, quae Athletarum propria. Saginari autem de illis inprimis: Ita namque Curtius Dioxippum pugilem, saginati corporis belluam vocat l. 9. c. 7. Vide quoque Tertullian. adv. Psychicos. Sic Graecis σιτίζειν; ur est apud Laertium, l. 8. οἱ δὲ Πυθαγόρην ἀλρίπττην τινὰ τοῦτον σιτίσαι τὸν τρόπον τοὺς ἀθλητὰς, ad hunc modum ppugiles saginâsse. Ξηροφαγία vero non illô tantum tempore de Athletis dicta est, quô ficus aridas esitabant, quod facere desierunt, a quo Pythagoras quidam veterem ἄσκησιν διὰ ξηρῶν ἰχάδων sustulir et pugiles transtulit ad carnium usum. Tertulliani enim temporibus non amplius aridae sicus ad saginationem athletarum sumebantur et tamen aridam saginationem et ξηροφαγίαν de athletis sui temporis usurpat. Nempe pulpam tantum siccam et aridam, nullis scitamentis et iurulentis eblanditam, edebant, unde victum corum ξηρὰν τροφὴν ςτεῤῥὰν Luciaus vocat. Aridum enim vidtum pro tenui et minime uncto dicebant. Cicero pro Roscio Amer. In rusticis morbius, in victu arido, in hac horrida incultaque vita istiusmodi malesicia gigni non solere, Carne autem utplurimum bubulâ et suillâ vescebantur: unde illud Diogenis Cynici, qui interrogatus, cur insensibiles essent Athlerae? respondit, ὅτι κρέασιν ὑείοις καὶ βοείοις ἀνωκοδόμηνται, quia carne suillâ et bubulâ essent constructi. Horum porro animalium partes illas ad victum assumebant, quae minimum succi et pingnedinis habent, quaeque maxime aridae sunt et siccae: pedesque proin bubulos et suilla acrocolia edebant, κωλήπια Graecis et κωλῆνες dicta, vide infra in voce Colipium, etc. Sed et xerophagias verer. Christianorum ieiunia appellata fuisse notum est: inter quas tamen et ξηροφαγιας pugilum id intererat, quod Christiani, cum ieiunarent, non modo carnibus abstinerent, verum etiam omnibus iurulentis et pomis succi vinosioris vinôque in totum, ut alibi Tertullian. scribit, inde ξηροφαγίαι dictae: at pugiles et athletae in sua arida saginatione carnes quidem edebant, sed sine ullis condimentis: nec enim scitamenta, nec placentas, nec alias huiusmoch cupedias attingere illis licitum; vinô praeterea et frigidâ sese abstinere interdum cogebantur, non semper etc. Salmas. ad toc. Solebant autem ξηροφαγεῖν Christiani, non quadragesimam solum totam, ex Laodicent Concilii praescripro sed etiam singulis hebdomadum quartâ et sextâ feriâ, can. 69. Apostol. Sex item diebus maioris hebdomadis, nti legimus apud Epiphan. Compend. Doctv. Cathol. Vide infra Xerophagia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • ASCETAE — Tertulliano de Praescript. Exercitati, Basilio M. ἀςκηταὶ και τῆς αρετῆς φροντιςταὶ, Ascetae et virtutis unice studiosi, etc. Inter Iudaeos olim Pharisaei Essenique fuêre, saltem quoad speciem externam, de quorum disciplina severa, vide Casaubon …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PULVEREA Volutatio — apud Tertullian. de Pallio, c. 4. Studia palaestrae male senescentia et laborantia et lutea unctio et pulverea volutatio, et arida saginatio etc. terminus palaestrae. Postquam enim legitimô oleô uncti erant Palaestrici, alii lutô sese totos… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”